Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 85
percipimus, quoniam nec Polonorum, aut Indorum percipimus; omnes
enim
suo pronunciant quisque modo. Canes tamen nobiscum viventes
et simiae bene addiscunt
linguam nostram; nam in alias delati
regiones linguam accolarum non intelligunt.
Vidi Neapoli canem Polonum
nil percipere linguam Neapolitanam, nisi loquentis
Polonice.
Verum pronunciare quod volunt, nequeunt, quoniam non habent
organa
similia nostris, sicuti nos non possumus uti tuba, ut cythara; nec
cornu
edere campanae sonum. Psittaci tamen palatum concavum habentes
sicuti homo bene
discunt verba multa humana. In mari quoque
inveniuntur pisces homines prorsus; et in
Olanda et Lusitania
visi sunt omnes humanas functiones obire; at linguam non discunt
ut
loquantur; nam extra aquam parum vivere poterant. Sunt Satyri et
Sylvani
homines sylvestres, et testatur Divus Hieronymus in veritate,
et profecto cum
Tartaros et Aethiopes consideramus, et loqui audimus
ignotos sermones, videntur
rudiores nostris equis, differentes
moribus, et actibus nostris humanis prorsus. Ita
videntur alia nobis
animalia absque discursu et iudicio, sed omnia pollent ratione,
alia magis,
alia minus; sicut inter nos evenit, quod multi homines
videntur
bestiae. Idcirco Aristoteles dixit non omnibus
inesse intellectum. Quapropter
videndum est, num homo sit prorsus similis bestiis,
et moriatur,
et nascatur sicut illae; vel in se habeat diviniorem animam, et
unde
hoc scimus.
~ Non quidem assero sapientiorem, qui meliora organa sensus
habet,
multae autem bestiae praestantiora habent organa, et multi
ignorantes
visum auditumque meliorem, quam Philosophi habent. At non ita
organa
interiora neque spiritum sentientem, iudicantem de sensibilibus;
cum
omnis sensus cognoscat extrinsecum per se, reliquum per discursum;
et quia bruta
sentiunt extrinsecum et ad reliquum discurrunt: Sicut
ex motu in nocte hominem
sentiunt, die vero ex figura, reliquumque
iudicant; discursiva dicenda sunt, id est,
rationalia. At quia parum
discurrunt ultra quod vident, et sentiunt praesens, homo
vero discurrit
ad multa similia Entia et actiones, et figuras, et virtutes, et
vitia, et negotia,
eodem in tempore, cum ob meliora organa interiora, tum ob
spiritum
puriorem, lucidiorem et nobiliorem, et ob perfectionem, quam
spiritus
habet a mente immortali ipsi indita, ut nunc docebimus; evenit,
ut homo dicatur
rationalis, non autem bruta, non quia non ratiocinentur,
sed parum; sicuti nec
plantae vocantur animalia, quoniam sentiunt
parum; ita et nos loquemur: Sed hominem
rationalem mentalem intelligimus,
bruta vero ratione sensitiva donamus, quam D.Thom. vocat
aestimativam: quae per essentiam est sensus, participatione Ratio.